Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi. Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesiae advenisse virum quemdam nobilem, Buinum nomine, cum uxore sua nobili matrona, que Tressoara vocatur, coram bonis catholicis viris, in comitatu Laticense, in villam quam nominant Villam, cogitantes remedium animarum suarum et retributionem aeternam, vel etiam presentem recompensationem, res quas habere visi sunt in centena Roringorum, in villa que vocatur Norga, id est capellam et mansum indominicatum, cum omnibus apendiciis et omnibus rebus quas in ipsa villa vel ejus finibus habuerunt, Deo et sancto Benigno monachisque ibidem Deo famulantibus condonaverunt, vendiderunt et tradiderunt; denique predictam capellam in honore sancti Valerii dicatam et jam dictum mansum cum superposito, id est curtiferis, olchis, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus, silvis, sicut jam dictum est, in eadem villa vel ejus finibus, omnia ex integro condonavimus, ego Bivinus et uxor mea, ea racione ut quicquid predicti monachi, ab odierna die et deinceps facere voluerint de eisdem rebus, liberam habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum minime esse credimus, si nos ipsi aut ullus heredum vel proheredum nostrorum, contra donationem aliquam calumniam intulerit, non valeat evindicare quod repetit, sed auri libras V coactus persolvat. Et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in loco qui dicitur Villa. Signum Bivini et uxoris ejus Tresoarae, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Tesburgis, que consensit. S. Saifardi. S. Beroaldi. Boislonis. Agoleni. Ederali. Barnaconi. Signum Ainrici. Ego Arico clericus, scripsi et SUBSCRIPSI, datavi die veneris, octobris mense, anno III regnante Karlomanno rege. Donatio de Norga. Norge.