Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto monasterio sancti Benigni sub oppido Divionis sito. Adveniens quidam inlustris nomine Hugo, cogitans casum humanae fragilitatis, ac abens spem aeternae retributionis, condonavit ad ipsum sacrum locum et monachis ibi Deo famulantibus, pro remedio animae suae, curtilum unum quem ipse de Odelrico emerat, situm infra castrum Divionis: qui terminatur, de ambis lateribus, terra sancti Stephani; de una fronte, strada publica; de alia, murus conjungitur; et habet in longum perticas agripennales XIII; de una fronte, perticas II; de alia fronte, perticam I. Similiter condonavit vineam sitam in eodem pago, in villa que dicitur Domni Petri et in eadem fine: qui terminat de ambis lateribus terra sancti Petri; de una fronte, terra sanctae Mariae; de alia vero, terra sancti Anthiae; et habet in longum perticas agripennales XVIII, et per transversum, de ambis frontibus perticas XIII; et aspiciunt ibi ad predictum curtilum in fine Divionensi de terra arabile jornales V. Haec omnia denominata vel exterminata, pro remedio animae meae, de mea dominatione et potestate, trado atque transfundo in vestram dominationem, ita ut ab hac die et deinceps liberam habeatis potestatem tenendi, dandi, commutandi, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quelibet emissa persona, contra hanc donationem mea voluntate factam venire aut ullam calumniam inferre conaverit, non valeat evindicare quod repetit, sed insuper, una cum socio fisco, libram unam auri coactus componat. Et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, publicae. Signum Hugonis, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Hugonis et Jotselini et Aremberti filiorum ipsius. S. Odelgerii. S. Girberti, Vuarnerii, Betzelini, Queltonis, Magnerii. Gotescalci. Odelgerii. Orsnadii. Ego Vulfardus scripsi et subscripsi anno tercio Karlomanni regis. Vinea et curtile infra moenia castri Divionensis.