Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Noticia qualiter veniens in castrum Divion Bertilo corepiscopus et abba sancti Benigni, in solarium sancti Stephani super muros positum, coram domno Isaac venerabili episcopo atque Brunardo vicedomino et Agano, ceterisque quampluribus, advocatum sancti Benigni, Saifardum nomine, rogavit, ut interpellaret quosdam homines de rebus sancti Benigni et mancipiis qui injuste tenebant, scilicet Radulfum et Archemradum atque Bonefridum, et admitteret testes. Quod et advocatus sancti Benigni, prenominatus Saifardus, ita fecit; et dedit testes, videlicet Cuslardum, Almarum, Girbaldum, Odelgarium, Benedictum, Adalbertum, Nitardum, contra Radulfum, Archenradum et Bonefridum: quod mansum unum situm in pago Oscarinse, in villa Bargas et omnia ad ipsum mansum aspicientia, terris, vineis cum supraposito etiam et mancipia his nominibus: Odelbertum, Jonam, Vertrudam, Gotbaldam, Flodolen, Nataliam, Vuinerannum injuste possidirent; et Agenbaldus presbiter presens adstabat qui haec omnia superius nominata tradidit atque dedit sancto Benigno, et ita adtestatus est. Tune illi convicti Radulfus, Archenradus, et Bonefridus cum festuca se in omnibus exutos dixerunt, his presentibus. Signum Brunardi. S. Aganonis. S. Adelfrido. S. Radulfi. S. Vualdonis. S. Archenradi. S. Rainerii. S. Gisonis. Signum Vulfardi. Signum Auvarni. Ego Vulfardus monachus et levita scripsi et subscripsi, datavi, in die sabbato, anno XXXVI regni domini nostri Karoli, imperii vero primo.