Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Noticia evindicationis, qualiter veniens Alcaudus, advocatus sancti Benigni et sancti Stephani, in mallo publico, in villa que dicitur Curtavonus, ante Isaac episcopum et Odonem comitem sive Bertrannum, missos dominicos, et alios plures, qui ibi adfuerunt, ob multorum causas audiendas sive recta judicia terminanda, interpellavit seu mallavit quendam hominem, nomine Hildibernum, et dixit quod Hildebernus ante hos dies, per judicium scabineorum ad respectum fuissent super res sancti Benigni quas idem Hildebernus injuste retinebat; et predictus Alcaudus, judicium et geist cartas in manu tenens, unde in alteros mallos de duobus casnis mallatus fuit ipse Hildebernus, et sacramentum aframivit; unde gictivus remansit et de tercio casno prejudicium scabiniorum in altero mallo eundem Hildebernum, cum testibus adprobavit. Ipse vero Hildebernus, ante predictos missos stans, nulla certa valebat dicere, cur ipsos casno sive ipsam terram retineret. Tune judicatum est a supradictis scabineis ut de ipsis casnis, quos mortificavit, legem faceret et revuadiaret, seu supradictam terram legaliter redderet; quod et fecit. Denique, idem Hildebernus super ipsam terram venit in fine Revualdense, et a publica via que vadit de Cernava ad Revualdincum villam, usque ad vallem juxta illam villam ubi rivulus decurrit, et desursum usque ad silvam, quantum ipsa finis continet, supradicto Alcaudo advocato, per herbam et cespitem, ad partem sancti Benigni reddidit et vestitum fecit, his presentibus: Signum Romestanii. S. Guntardi. S. Radulfi. S. Berterii. S. Carli. S. Erlulfi. S. Blitbodi. S. Madalaldi. S. Orsnadi. S. Brunardi. S. Aganonis. S. Odilonis. S. Andrici. S. Ingalgarii. S. Odolgisi. S. Godebaldi. S. Achevi. S. Vualdonis. S. Fromaldi. S. Amelii. S. Eilberti. Ego Bernardus diaconus hanc evindicationem scripsi et subscripsi, datavi, die martis in Curtavono, anno XXX regnante domno nostro Karolo rege. Noticia de Revualdense.