Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino, placuit atque convenit inter venerabilem virum Bertilono, abbatem de sancto Benigno, et, ab alia parte, Bernoart, ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent; quod ita a die presente fecerunt. In primis dedit Bertelus de colonica Vuarnerii et Arlafredi peciola de terra arabile de racione sancti Benigni. Bernoart, que est sita in pago Oscarense, in fine Longoviana, in villa Corcellas; que terminat, de ambis lateribus et uno front, terra sancti Benigni; ex alio vero front, ipse emptor tenet; et abet in longo perticas arpinnales X; et in lato, de uno front, perticas XV; et in alio front, perticas XIIII et pedes VIIII: infra istas terminationes vel perticationes, partibus Bernoart, ad suum proprium recipiendum totum ad integrum. Et, econtra, ad vicem reddendi, dedit Bernoart de suo proprio, peciola de terra arabile Bertelono, a parte sancti Benigni et Vuarnerio et Arlafredo, ad illorum colonicas, recipiendum; que est in ipso pago et in ipsa villa, in loco qui vocatur Cassania; de uno latus et ambis frontibus, de ipsa ereditate; et de alio latus strada publica pergit; et abet in longo perticas arpinnales XII, et in lato perticas XVIII: infra istas terminationes et mensuras, partibus Bertelono ad partem sancti Benigni et Vuarnerii et Arlafredi, ad illorum colonicas, recipiendum. Et repromittunt inter se unusquisque [pars parti, custodi de hoc quod acceperunt, quod nulla calumnia dicere nec repetere non debeat; quod si fecerit, inferat unusquisque] contra pari suo quantum terra emeliorata valuerit, fisco vero auri untia I componat; et hoc procamium inter ipsos factum, omni tempore firmum et stabile permaneat stipulatione subnixum. Actum Divion castro, publice. Signum Bertilono abbate, que procamium istud fieri et firmare rogavit. S. Vuarnerio. S. Arlafredo. S. Vuandalmaro. S. Alarico. S. Madalgerio. S. Gotserio. S. Vualdierio. S. Ricbert. S. Bernart. S. Moise. S. Framerio. S. Servinus monacus. S. Mongus monacus. S. Ingo monacus. S. Gotefredus monacus. Ego in Dei nomen, Vuarinus acolitus scripsi et subscripsi, datavi die martis mense novembris anno XXVI regnante domno nostro Karolo rege.