Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludovuicus, divina repropitiante clementia imperator Augustus. Imperialis excellentie magnitudinem decet, fideliter sibi devoteque famulantes muneribus et honoribus ditare atque regie munificentie liberalitatis honorare. Proinde comperiat omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum sagacitas, quia concessimus ad proprium Fulberto fideli nostro, quasdam res nostre proprietatis, que sunt in confinio Caviloninse Atoariense et centena Oscarense, in loco cujus vocabulum est Aziriaca villa, mansum dominicatum ad quem aspiciunt alii mansi quinque et dimidius, cum edificiis desuper positis, terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus ... mancipia diversi sexus et cetera videlicet quantumcumque predictus Fulbertus in memorata villa nostra munificentia beneficiario jure adeptus est et ad memoratos mansos pertinere noscitur. Sed ut liberalitatis nostrae largitio, per diuturna tempora rata atque inviolabilis permaneat ac verius certiusque credatur hos nostrae auctoritatis apices ei fieri darique decrevimus; per quos precipimus atque jubemus, ut ab hinc in futurum, memorate res ac mancipia in ejusdem fidelis nostri Fulberti jure ac dominatione permaneant: ita videlicet ut quicquid de eis vel in eis jure proprietario facere, ordinare atque disponere voluerit, vendendi, donandi, commutandi liberam in omnibus habeat potestatem faciendi; et ut hujus nostre largitionis donationisve auctoritas firmior habeatur et per futura tempora melius diligentiusque conservetur manu propria subter eam firmavimus, et anuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum Hludovuici serenissimi imperatoris. Daniel notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi. Data IX kalendas septembris, anno Christo propitio XXIII imperii domini Hludovuici piissimi augusti, indictione XIIII. Actum Ramperti villa, in Dei nomine feliciter. Amen.