Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino fratri Erlegaudo, abbati, emtore. Ego Airardus et Zacharia, nos venditores, vendidimus tibi, et ita vendidisse constat, terra juris nostri in centena Oscarense, in fine Crutmulnense, in opido ipso Crutmulnense, hoc est jornales duos: quia ipsi jornales latus ad latus habent terminaciones de uno latus et de uno fronte ipsi venditores tenent; de alio latus ipse emtor tenet; de superiore vero parte strata publica pergit; et abent ipsi jornales, in longo, perticas agripennales XXXI; et in lato, de subteriore fronte perticas agripennales VII et pede uno; et in medio, perticas VI et pedes X; et de superiore fronte, perticas agripennales VII et pedes duos. Infra istas terminaciones, quicquid insertum est, totum ad integrum tibi vendimus; et accepimus a te precium, sicut inter nos convenit, quod convalescat in argento soldos XII. Propterea predictos jornales, pro ipso precio, de jure nostro et dominacione. in tua tradimus potestate et dominacione a die presente, jure perpetuo, ad possidendum, abendi, tenendi, vendendi, seu commutandi, ut quicquid de ipsos jornales facere volueris, tam tu quam heredes tui, liberam et firmissimam in omnibus et in Dei nomine, abeas potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod nec fieri credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, vel quislibet ulla opposita persona que contra hanc vendicione voluntatem ac conscripta, ulla calumnia dicere aut repetere voluerit, nihil hoc valeat evindicare quod repetit, sed inferat tibi tuisque heredibus, una cum socio fisco, auri uncias duas, et nihilominus presens hec vendicio omni tempore firma et stabilis permaneat sub stipulatione subnexa. Actum Divione ad ecclesiam domni Benigni, publice. Signum Airado. Signum Zachariane qui anc vendicionem conscribere et firmare rogaverunt. Signum Widbaldo. Signum Andalfrido. Signum Blitgerio. Signum Guntardo presbiteri. Ego in Dei nomen Leotaldus diaconus, rogatus, hanc vendicionem escripsi et subscripsi, datavi in die dominico proximo kalendas Augusti in anno secundo domni nostri Ludovici imperatoris.