Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludovicus, divina ordinante providentia Imperator Augustus, Amadeo comiti, Heliae et Vualdo, Isembardo et Ratberto, vassis nostris. Notum sit vobis quia volumus ut adjutorium faciatis Herlegaudo diacono ad restaurandam et recooperiendam aecclesiam sancti Benigni martiris Christi: propter illam scilicet racionem, quia compertum nobis est, quod vos de racione ejusdem aecclesiae beneficia habeatis, et nonas et decimas in omnibus dare faciatis, quia justum est. Propterea constituimus vobis ut ad restaurandam illam aecclesiam et cooperiendam, adjutorium prestetis. Videte ut omnino impleatis, atque expressum vobis demandamus ut nullam exinde habeatis negligentiam, si gratiam nostram vultis habere. Et ut certius cognoscatis hanc nostram esse jussionem, de anulo nostro jussimus sigillari.