Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

DOMINO SACRO SANCTAE BASILICAE SANCTI BENIGNI MARTIRIS SUB OPIDO DIVION CONSTRUCTA, quo apostolicus vir Astoricus tenet regimen. Ego Ermenoara, Deo sacrata, pro animae meae remedio trado jam dictae basilicae vel monachis et matriculariis qui ibidem conversari noscuntur, vel quoquo tempore fuerint, quicquid in villa Rufiaco, que in pago Atoariorum est, vel in ipsa fine visa sum habere, tam de alodo quam de comparato vel adquisito, id est casales, edificiis desuper positis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid dici aut nominari potest, omnia et ex omnibus ad suprascriptam basilicam domni Benigni, vel ipsius monachis et matriculariis, unde in jam dicta penes mea epistola plenissime voluntario voto delegavi, a die presenti in eorum revocandas meritum. Si autem de ipsa basilica domni Benigni, vel de ipsis monachis et matriculariis, hec a me collata in proprios usus retorquere gestiens, super hac re Lingonensem obsecrare voluerit pontificem, conatus ejus effectum non habeat. Quod si fecerint hoc, quod absit, ipse res ad meos licenter per omnia revertantur heredes et ad alteros homines his nominibus, Ermenario et Ermenrico, et infantes eorum, etiam his nominibus, Blideranno et Ermenbaldo, qui per epistolam germano meo Boboleno quondam fuerunt dimissi. Sin alias, volo, sicut rectum est, et de omnibus que sponte loco Divionensi dedi in Rufiaco jam dicta villa, vel occasione, vel tuitionis patrocinio vel obsequio, juxta quod eorum epistola loquitur a die presenti de ipsis rebus jam dicti ministri sancti Benigni liberam habeant potestatem facere quod voluerint. Si vero, quod futurum esse non credo, si ego etiam aliquid voluero demere, vel quelibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis venire voluerit, vel quicquam agere temptaverit, inferat ad ipsam basilicam domni Benigni atque suis actoribus duplo tantum quantum ipse res meliorate valuerint, fisco autem publicae rei auri libram unam, et nihilominus presens haec epistola donationis omni tempore firma et inviolata permaneat stipulatione subnixa. Actum Rufiaco publice. Signum Ermenoarae, Deo dicatae, que hanc epistolam donationis fieri rogavit. Signum Farlagonis nepotis ipsius qui consensit. Signum Aremberti. Trasacosie. Cassini. Landradi. Godulfi. Ego Artaldus ad vicem cancellarii scripsi et datavi, rogatus ab Ermenoara, Deo sacrata, ante kalendas madias, defuncto domno Teoderico et electo Karolo majore domus. De Rufiaco.