Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXIIII CONCAMBIO DE TERRA AUT VINEA

Ideoque placuit atque convenit inter illo et illo, ut terra aliqua aut prata aut vinea seu qualibet inter se commutare deberent. Quod ita et fecerunt. Dedit igitur ille illius campo in loco nuncupante illo habendi tantum, qui subiungit a latere uno illius, ab alio latere aut fronte illo, simili modo econtra in conpenso dedit ille illius alio campo ibi aut in alio loco habente tantum, qui subiungit de lateribus a frontibus illius, ita ut ab hac die, unusquisque ex ipsis quod accepit, habendi, tenendi vel quicquid exinde elegerint faciendi liberam habeant potestatem.

Si quis vero, aliquis ex ipsis aut heredes eorum vel quicumque, hoc emutare voluerit, [rem], quam accepit, pari suo amittat et insuper inferat [pari suo] cum cogenti fisco auri tantum et quod repetit, vindicare non valeat, sed praesens commutatio, unde inter se pro firmitatis studium duas [epistulas] unotenore conscribserunt, omni tempore firma permaneat.

Stipulatione subnexa. Actum illo./