Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

VIIII INDICULUM AD ALIUM REGEM CUM LEGATIO DIRIGITUR ET VERBIS SUGGERIT COMMENDATICIIS/

Domino glorioso atque praecellentissimo fratri/ illo regi in Dei nomen ille rex. Desideratus eventus fidelissimam nobis obtulit facultatem, quia vestrae serenitate salutationis honorificentiam praebeamus, eo videlicet dilectiones affectu proprietate vestrae celsitudinis cognoscere cupientes, quo vestram gloriam erga nos fraternitatis individuam arbitramur.

Proinde praesentes viros inlustris illos et illos ad praesentiam fraternitatis vestrae direximus. Quibus, ut vestram gloriam condecet, benignissimam tranquillitatem susceptis petimus, ut dum officium legacionis iniuncte peregerent, responsis vestrae clementiae praemoniti ad referendum salutis indicium sacris vestris litteris honorentur.