Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

PROLOGI DE DONATIONIBUS AECCLESIAE

(a) [Ohne eigenen Titel]

Mundi terminum adpropinquatem [...] et omnia munda fient vobis ...

(b) ITEM ALIO

Si aliquid [...] confidimus.

(c) ITEM ALIO

Domino sacrassanctas basilicas sanctorum illorum in monasterio illo constructas, ubi venerabilis domnus ille episcopusaut abba vel presbytercum suis clericissive monachisDeo servientibus praeesse videntur. |

Ego enim in Dei nomen ille cogitavi plena et integra voluntate pro remedium anime meae vel pro aeterna retributione, ut aliquid de rebus meis ad iamdicto loco conferre deberem, quia oportet et congruum est omnem ordinem christianorum et adtentius cogitare magnopere sollicitudinem provideri, ut de terrena et praesentiam praeparet sibi vitam aeternam. Et dignum est, ut homo de mundanis rebus conparet sibi paradisum et ut videat transcendere ad celestia.